Liber Sapientiae*

Caput 14: Versus 5

Sed ut non essent,etc. Creator dedit scientiam creaturae suae, qua sibi in praesenti consuleret, ut ejus voluntati deserviret. Unde Noe arcam facere jussit, in qua ipse et progenies ejus salvaretur, et caetera animantia ad restaurationem orbis reservarentur, cum genus humanum pro iniquitate sua diluvio deleretur; unde Petrus:In qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam: quod et nos nunc similis formae salvos fecit baptismaPetr. 3., etc. Arca de lignis levigatis constructa, Ecclesiam significat, quae fit de collectione fidelium, artificio praedicatorum. Pauci, id est, octo animae salvae factae sunt per aquam mundo pereunte: quia ad comparationem reproborum parvus numerus est electorum. Pauci enim sunt qui viam vitae inveniunt. Aqua diluvii extra positos occidit, quia haereticum licet habentem baptismi sacramentum, ipsae aquae demergunt ad inferos, quae arcam levaverunt ad coelos. Octonarius quoque significat Ecclesiam, quod in sacramento Dominicae resurrectionis percipit lavacrum baptismi. Ut sicut ipse resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus aqua regenerationis abluti. Hinc Jeremias:Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est factor in sculptili: quia mendax conflator ejus, nec est spiritus in eis. Vana enim sunt opera, et digna risu, et in tempore visitationis peribuntJerem. 10..
(* Traductions européennes)